- MOSCOSA
- MOSCOSAHispan. de Moscoso, illustris Familiae nomen, ex Gallaecia oriundae, in qua Ruis Sanchez de Moscoso, circa A. C. 1455. dominium de Altamira habuit. Ei filius Rodericus successit, pater duarum inprimis filiarum: quarum altera, Agnes, Vasconi Lopezio de Ulloa nupsit, ex eo mater Lupi Sanctii de Ulloa, primi Comitis de Altamira: altera Urraca, huic suo nepoti successit, et marito Petro Alvaro Osorio hereditatem suae domus, cum nomine, intulit. Quibus parentibus genitus Rodericus I. de Moscoso Osorio Comes de Altamira, ex Teresia de Andrada, suscepit Lupum I. maritum Annae Toletanae (Petri Proregis Neapolitan, defuncti A. C. 1553. filiae) et ex eagenitorem Roderici I. de Moscoso Osorio etc. quô et Isabellâ de Castro natus Lupus II. Iunxit sibi Eleonoram de Sandoval et Roxas (Franciscô Marchione Deniae et Isabellâ Borgiâ genitam) atque ex ea sustulit Casparum de Moscoso Marchionem de Almazan, Comitem de Monte acuto et de Altamira: cui ex Antonia de Mendoza (filia Francisci Hurtadi Mendozae Marchionis de Almazan Comitis de Monteagudo) nati sunt Anna Mendozia, Lupus de Moscoso et Mendoza Comes de Monteagudo, Leonora Monialis, Margarita de Mendoza et Franciscus Hurtadus de Mendoza, omnes nominis de Moscoso. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 95. et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.